..LAS LEGIONES DE JULIO CÉSAR

 

CAYO JULIO CÉSAR

COMENTARIOS DE LA GUERRA DE ÁFRICA

[1] Caesar itineribus iustis confectis nullo die intermisso a. d. XIIII Kal. Ian. Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese naves velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix DC. Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit nequis sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit per id tempus ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet. Nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae: equitatus infinitus, legiones regiae IIII, levis armaturae magna vis, Scipionis legiones X, elephanti CXX classesque esse complures. Tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat. Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia.

[2] Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat, in naves longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita maiorem partem navium antecedere iussit et insulam petere Aponianam quae est a Lilybaeo . . . commoratus bona paucorum publice vendit, deinde Allieno praetori qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatis ipse navem conscendit a. d. VI Kal. Ian. et reliquas naves statim est consecutus. Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit. Namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt. Clupeam classe praetervehitur, dein Neapolim; complura praeterea castella et oppida non longe a mari relinquit.

[3] Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum cui praeerat C. Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu + Hadrumetum + Cn. Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulipser Caesar ante portum commoratus dum reliquae naves convenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a praeda. Oppidani interim muros armatis complent, ante portam frequentes considunt ad se defendendum; quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesar circum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in castra. Non nemo culpae eius imprudentiaeque adsignabat quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent universi. Quod minime Caesarem fefellerat; namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.

[4] L. Plancus interim legatus petit a Caesare, uti sibi daret potestatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem. Itaque data facultate litteras conscribit et eas captivo dat perferendas in oppidum ad Considium. Quo simulatque captivus cum pervenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille, 'Unde' inquit 'istas?' Tum captivus: 'Imperatore a Caesare.' Tum Considius, 'Unus est' inquit 'Scipio imperator hoc tempore populi Romani'; deinde in conspectu suo statim captivum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas.

[5] Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ullum a Considio dabatur neque ei reliquae copiae succurrebant neque equitatu abundabat et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat et eas tironum neque primo adventu convulnerari exercitum volebat et oppidi egregia munitio et difficilis ad oppugnandum erat accessus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis suppetias venire, non est visa ratio ad oppugnandum oppidum commorandi, ne dum in ea re Caesar esset occupatus, circumventus a tergo ab equitatu hostium laboraret.

[6] Itaque castra cum movere vellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque unde Caesar egressus et iter facere coeperat, occupant et eius agmen extremum insequi coeperunt. Quae res cum animadversa esset, subito legionarii consistunt, et equites quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit. Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis, ex veteranis quas secum habebat, in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebatur, tanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire et pollicere frumentum paratosque esse quae imperasset facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam.

[7] Kal. Ianuariis inde movit et pervenit ad oppidum Leptim liberam civitatem et immunem. Legati ex oppido obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae vellet pollicentur. Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis, nequis miles in oppidum introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non longe ab oppido secundum litus facit castra. Eodemque naves onerariae et longae nonnullae casu advenerunt; reliquae, ut est ei nuntiatum, incertae locorum Uticam versus petere visae sunt. Interim Caesar a mari non digredi neque mediterranea petere propter navium errorem equitatumque in navibus omnem continere, ut arbitror ne agri vastarentur; aquam in naves iubet comportari. Remiges interim qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnullos interfecerunt. Latent enim in insidiis cum equis inter convalles + et subito existunt, non ut in campo comminus depugnent +.

[8] Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit. Interim cum X navibus longis ad reliquas naves onerarias conquirendas quae deerrassent, et simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci. Item C. Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insulam versus quam adversarii tenebant, cum parte navium ire iubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Haec ita imperabat unicuique, ita praecipiebat ut si fieri posset necne, locum excusatio nullum haberet nec moram tergiversatio. Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari--regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat--tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes.

[9] Caesar a. d. IIII Non. Ian. castra movet; Lepti sex cohortium praesidio cum Saserna relicto ipse rursus unde pridie venerat, Ruspinam cum reliquis copiis convertit ibique sarcinis exercitus relictis ipse cum expedita manu proficiscitur circum villas frumentatum oppidanisque imperat ut plostra iumentaque omnia sequantur. Itaque magno numero frumenti invento Ruspinam redit. Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.

[10] Itaque ibi relicto P. Saserna fratre eius quem Lepti proximo oppido reliquerat, cum legione iubet comportari ligna in oppidum quam plurima. Ipse cum cohortibus vii quae ex veteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit. Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu ac tristimonia sollicitabantur. Parva enim cum copia et ea tironum neque omni eita in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatum[que] innumerabilem se eitos videbant neque quicquam solacium in praesentia neque auxilium in suorum consilio animum advertebant, nisi in ipsius imperatoris vultu vigore mirabilique hilaritate; animum enim altum et erectum prae se gerebat. Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant.

[11] Caesar una nocte in navibus consumpta iam caelo albente cum proficisci conaretur, subito navium pars de qua timebat, ex errore eodem conferebatur. Hac re cognita Caesar celeriter de navibus imperat omnes egredi atque in litore armatos reliquos advenientes milites expectare. Itaque sine mora navibus eis in portum receptis et advectis militum equitumque copiis rursus ad oppidum Ruspinam redit atque ibi castris constitutis ipse cum cohortibus expeditis XXX frumentatum est profectus. Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum classe navibus onerariis quae deerrassent, subsidio ire clam hostibus voluisse, ne casu imprudentes suae naves in classem adversariorum inciderent, neque eam rem eos voluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, uti nihil propter suorum paucitatum et hostium multitudinem metu deficerent.

[12] Interim cum iam Caesar progressus esset a castris circiter milia passuum III, per speculatores et antecessores equites nuntiatur ei copias hostium haud longe ab sese visas. Et hercule cum eo nuntio pulvis ingens conspici coeptus est. Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum universum cuius copiam habuit in praesentia non magnam, et sagittarios quorum parvus numerus, ex castris arcessi, atque ordinatim signa se leniter consequi; ipse antecedere cum paucis armatis. Iamque cum procul hostis conspici posset, milites in campo iubet galeari et ad [eam] pugnam parari; quorum omnino numerus fuit XXX cohortium cum equitibus CCCC, sagittariis CL.

[13] Hostes interim quorum dux erat Labienus et duo Pacidei, aciem derigunt mirabili longitudine non peditum, sed equitum confertam, et inter eos levis armaturae Numidas et sagittarios pedites interposuerant et ita condensaverant ut procul Caesariani pedestres copias arbitrarentur; dextrum ac sinistrum cornu magnis equitum copiis firmaverant. Interim Caesar aciem derigit simplicem ut poterat propter paucitatem; sagittarios ante aciem constituit, equites dextro sinistroque cornu opponit et ita praecipit ut providerent ne multitudine equitatus hostium circumvenirentur: existimabat enim se acie instructa cum pedestribus copiis dimicaturum.

14 [14] Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moveret et cum suorum paucitate contra magnam vim hostium artificio magis quam viribus decernendum videret, subito adversariorum equitatus sese extendere et in latitudinem promovere collesque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperunt. Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant. Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coniciunt. Hic cum Caesariani in eos impetum fecissent, illorum equites refugiebant. Pedites interim resistebant, dum equites rursus cursu renovato peditibus suis succurrerent.

[15] Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari--pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant--edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet. Equitatus interim Labieni suorum multitudine confisus Caesaris paucitatem circuire conatur: qui equites Iuliani pauci multitudine hostium defessi equis convulneratis paulatim cedere, hostis magis magisque instare. Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatu circumventis Caesarisque copiis in orbem compulsis intra cancellos omnes coniecti pugnare cogebantur.

[16] Labienus in equo capite nudo versari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare: 'Quid tu' inquit 'miles tiro, tam feroculus es? Vos quoque iste verbis infatuavit? In magnum mehercule vos periculum impulit. Misereor vestri.' Tum miles, 'Non sum' inquit 'tiro Labiene, sed de legione X veteranus.' Tum Labienus, 'Non agnosco' inquit 'signa decumanorum.' Tum ait miles: 'Iam me quis sim intelleges'; simul cassidem de capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait: 'Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse.' Omnium tamen animi in terrorem coniecti, et maxime tironum: circumspicere enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iacula vitare.

[17] Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam maximam porrigi et alternis conversis cohortibus ut una post, altera ante signa tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam dividit et unam partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam vertit neque longius progressus veritus insidias se ad suos recipit. Idem altera pars equitum peditumque Caesaris fecit. His rebus gestis ac procul hostibus repulsis convulneratisque ad sua praesidia sese, sicut erat instructus, recipere coepit.

[18] Interim M. Petreius et Cn. Piso cum equitibus Numidis + MC + electis peditatuque eiusdem generis satis grandi ex itinere recta subsidio suis occurrunt. Atque hostes suis ex terrore firmatis rursusque renovatis animis legionarios conversis equitibus recipientes novissimos adoriri et impedire coeperunt quominus se in castra reciperent. Hac re animadversa Caesar iubet signa converti et medio campo redintegrari proelium. Cum ab hostibus eodem modo pugnaretur nec comminus ad manus rediretur Caesarisque equites iumenta ex nausea recenti siti languore paucitate vulneribus defatigata ad insequendum hostem perseverandumque cursum tardiora haberent dieique pars exigua esset iam reliqua, cohortibus equitibusque circumitis cohortatus ut uno ictu contenderent neque remitterent, donec ultra ultimos colles hostes reppulissent atque eorum essent potiti. Itaque signo dato cum iam hoste languide tela neglegenterque mittente, subito immittit cohortes turmasque suorum; atque puncto temporis hostibus nullo negotio campo pulsis, post colle deiectis nacti locum atque ibi paulisper commorati, ita uti erant instructi, leniter se ad suas recipiunt munitiones. Itemque adversarii male accepti tum demum se ad sua praesidia contulerunt.

[19] Interim ea re gesta et proelio dirempto ex adversariis perfugae plures ex omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites peditesque. Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hac mente et conatu venisse, ut novo atque inusitato genere proelii tirones legionarii paucique perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumventi opprimerentur, et ita Iubam dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesaris subministraturum, ut etiam caedendo in ipsa victoria defatigati vincerentur atque a suis superarentur, quippe + quis in illorum + sibi confideret, primum quod audierat Romae legiones veteranas dissentire neque in Africam velle transire; deinde quod triennio in Africa suos milites consuetudine retentos fideles sibi iam effecisset, maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum levisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secum a + Brundisio + transportaverat equites Germanos Gallosque ibique postea ex hibridis libertinis servisque conscripserat, armaverat equoque uti frenato condocefecerat, praeterea regia auxilia, + elephantis CXX equitatusque innumerabilis +, deinde legiones conscriptas ex cuiusquemodi generis amplius XII milibus. Hac spe atque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus Gallis Germanisque MDC, Numidarum sine frenis VIII milibus, praeterea Petreiano auxilio adhibito equitibus MDC, peditum ac levis armaturae quater tanto, sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus: his copiis prid. Non. Ian., post diem VI quam Africam [Caesar] attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad solis occasum est decertatum. In eo proelio Petreius graviter ictus ex acie recessit.

[20] Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias--audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere; cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur--officinas ferrarias instruere, sagittas telaque uti fierent complura curare, glandes fundere, sudes comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum plumbum mitteretur. Etiam animum advertebat frumento se in Africa nisi importaticio uti non posse: priore anno enim propter adversariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam; praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse.

[21] Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat. Eo parce utebantur. Opera interim ipse cotidie circuire et alteras cohortes in statione habere propter hostium multitudinem. Labienus saucios suos, quorum maximus numerus fuit, iubet in plostris delegatos Hadrumetum deportari. Naves interim Caesaris onerariae errabundae male vagabantur incertae locorum atque castrorum suorum. Quas singulas scaphae adversariorum complures adortae incendebant atque expugnabant. Hac re nuntiata Caesari classes circum insulas portusque disposuit, quo tutius commeatus subportari posset.

[22] M. Cato interim qui Uticae praeerat, Cn. Pompeium filium multis verbis assidueque obiurgare non desistebat. 'tuus' inquit 'pater istuc aetatis cum esset et animadvertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque civibus oppressam bonosque aut interfectos aut exilio multatos patria civitateque carere, gloria et animi magnitudine elatus privatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiis collectis paene oppressam funditus et deletam Italiam urbemque Romanum in libertatem vindicavit, idemque Siciliam Africam Numidiam Mauretaniam mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit. Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus. Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?'

[23] His verbis hominis gravissimi incitatus adulescentulus cum naviculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Utica in Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu numero servorum liberorum II milium, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum Ascurum accedere coepit. In quo oppido praesidium fuit regium. Pompeio adveniente oppidani us que eo passi propius accedere, donec ad ipsas portas ac murum adpropinquaret, subito eruptione facta prostratos perterritosque Pompeianos in mare navesque passim compulerunt. Ita re male gesta Cn. Pompeius filius naves inde avertit neque postea litus adtigit classemque ad insulas Baleares versus convertit.

[24] Scipio interim cum his copiis quas paulo ante demonstravimus, Uticae grandi praesidio relicto profectus primum Hadrumeti castra ponit, deinde ibi paucos dies commoratus noctu itinere facto cum Labieni et Petrei copiis coniungit, atque unis castris factis III milia passuum longe considunt. Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra vallum progressi essent, excipere. Ita omnes adversarios intra munitiones continere. Quare Caesariani gravi annona sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus subportatus erat, neque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant. Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque versus tenebant pabulique inopia premebantur. Qua necessitate coacti veterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.

[25] Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus copiarumque paucitate non est visum dari spatium convalescendi augendarumque eius opum. Itaque comparatis equitum magnis peditumque copiis subsidio sociis egressus e regno ire contendit. P. Sittius interim et rex Bocchus coniunctis suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas admovere, Cirtamque oppidum opulentissimum eius regni adortus paucis diebus pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum. Quibus cum condicionem ferret ut oppido excederent idque sibi vacuum traderent, condicionemque repudiassent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes. Inde progressus agros oppidaque vexare non destitit. Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur. Itaque rursus recipere atque auxilia etiam ab Scipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est.

[26] Caesar interim, cum de suo adventu dubitatio in provincia esset neque quisquam crederet ipsum, sed aliquem legatum in Africam cum copiis venisse, conscriptis litteris circum provinciam omnes civitates facit de suo adventu certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt. Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset stativis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum suis adversariis gerere, . . . instituit litteris[que] celeriter in Siciliam ad Allienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis, ut sine mora ac nulla excusatione hiemis ventorumque quam celerrime exercitus sibi transportaretur: Africam [provinciam] perire funditusque everti ab suis inimicis; quod nisi celeriter sociis foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum scelere insidiisque reliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam, classem exercitumque morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare depositos derectosque haberet. Nec mirum: animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi; eis se [in] miseris suamque fidem implorantibus auxilio propter copiarum paucitatem esse non posse. Milites interim in opere exercere atque castra munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere.

[27] Scipio interim elephantos hoc modo condoce facere instituit. Duas instruxit acies, unam funditorum contra elephantos quae quasi adversariorum locum obtineret et contra eorum frontem adversam lapillos minutos mitteret; deinde in ordine elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit, ut cum ab adversariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos convertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos converterent adversus hostem. Quod aegre tardeque fiebat; rudes enim elephanti multorum annorum doctrina usuque vetusto vix edocti tamen communi periculo in aciem producuntur.

[28] Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus administrantur, C. Vergilius praetorius qui Thapsi oppido maritimo praeerat, cum animum advertisset naves singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum atque castrorum suorum vagari, occasionem nactus navem quam ibi habuit actuariam complet militibus et sagittariis et eidem scaphas de navibus adiungit ac singulas naves Caesarianas consectari coepit. Et cum plures adortus esset, pulsus fugatusque inde discessisset nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in navem in qua erant duo Titi Hispani adulescentes, tribuni legionis V quorum patrem Caesar in senatum legerat, et cum his T. Salienus centurio legionis eiusdem qui M. Messalam legatum obsederat Messanae [et] seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat. Hic propter conscientiam peccatorum suorum persuasit adulescentibus, ne repugnarent seseque Vergilio traderent. Itaque deducti a Vergilio ad Scipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt interfecti. Qui cum ducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titius a centurionibus uti se priorem quam fratrem interficerent, idque ab eis facile impetrasse, atque ita esse interfectos.

[29] Turmae interim equitum quae pro vallo in stationibus esse solebant [ab utrisque ducibus], cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt. Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppi dum cui praeerat Saserna cum cohortibus VI, oppugnare ac vi inrumpere conabatur. Quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem tormentorum facile et sine periculo defendebatur. Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, et cum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum decurione percusso et ad ecum adfixo, reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt. Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.

[30] Scipio interim fere cotidie non longe a suis castris passus CCC instruere aciem ac maiore parte diei consumpta rursus in castra se recipere. Quod cum saepius fieret, neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta patientia Caesaris exercitusque eius, [Iuba] universis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.

[31] Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant [quique] pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere. Equitibus autem qui in statione fuerant, praecipit ut usque eo locum optinerent in quo paulo ante constitissent, donec ab hoste telum missum ad se perveniret. Quodsi propius accederetur, quam honestissime se intra munitiones reciperent. Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto esset. Atque haec non ipse per se coram, cum de vallo prospecularetur, sed mirabili peritus scientia bellandi in praetorio sedens per speculatores et nuntios imperabat quae fieri volebat. Animadvertebat enim quamquam magnis essent copiis adversarii freti, tamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessam vitam et ignota peccata; quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent. Praeterea ipsius nomen auctoritasque magna ex parte eorum exercitus minuebat audaciam. Tum egregiae munitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant: scorpionum catapultarum ceterorumque telorum quae ad defendendum solent parari, magnam copiam habebat. Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium praeparaverat, non hostium vi et metu commotus patientem se timidumque hostium opinioni praebebat. Neque idcirco copias quamquam erant paucae tironumque, non educebat in aciem quod victoriae suorum diffideret, sed referre arbitrabatur cuiusmodi victoria esset futura; turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam. Itaque constituerat gloriam exsultationemque eorum pati, donec sibi veteranarum legionum pars aliqua in secundo commeatu occurrisset.

[32] Scipio interim paulisper ut antea dixi in eo loco commoratus, ut quasi despexisse Caesarem videretur, paulatim reducit suas copias in castra et contione advocata de terrore suo desperationeque exercitus Caesaris facit verba et cohortatus suos victoriam propriam se eis brevi daturum pollicetur. Caesar iubet milites rursus ad opus redire et per causam munitionum tirones in labore defatigare non intermittit. Interim Numidae Gaetuli[que] diffugere cotidie ex castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim quod ipsi maioresque eorum beneficio C. Mari usi fuissent Caesaremque eius adfinem esse audiebant, in eius castra perfugere catervatim non intermittunt. Quorum ex numero electis hominibus inlustrioribus [Gaetulos] et litteris ad suos cives datis cohortatus uti manu facta se suosque defenderent, ne suis inimicis adversariisque dicto audientes essent, mittit.

[33] Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla civitate libera et immunique, ad Caesarem veniunt seque paratos quaecumque imperasset, et libenti animo facturos pollicentur; tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent; se et frumentum et quaecumque res eis suppeteret, communis salutis gratia subministraturos. Quibus rebus facile a Caesare impetratis praesidioque dato, C. Messium aedilicia functum potestate Acyllam iubet proficisci. Quibus rebus cognitis Considius Longus qui Hadrumeti cum duabus legionibus et equitibus DCC praeerat, celeriter ibi parte praesidii relicta cum VIII cohortibus ad Acyllam ire contendit. Messius celerius itinere confecto prior Acyllam cum cohortibus pervenit. Considius interim cum ad urbem cum copiis accessisset et animadvertisset praesidium Caesaris ibi esse, non ausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominum rursus se Hadrumetum recepit; deinde paucis post diebus equestribus copiis a Labieno adductis rursus Acyllitanos castris positis obsidere coepit.

[34] Per id tempus C. Sallustius Crispus quem paucis ante diebus missum a Caesare cum classe demonstravimus, Cercinam pervenit. Cuius adventu C. Decimius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit ac se fugae commendat. Sallustius interim praetor a Cercinitanis receptus magno numero frumenti invento naves onerarias quarum ibi satis magna copia fuit, complet atque in castra ad Caesarem mittit. Allienus interim pro consule Lilybaeo in navis onerarias imponit legionem XIII et XIIII et equites Gallos DCCC, funditorum sagittariorumque mille ac secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem. Quae naves ventum secundum nactae quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, incolumes pervenerunt. Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque levata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.

[35] Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere: C. Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur. Itaque ex eius patientia in magnum timorem coniecti ex Gaetulis duos quos arbitrabantur suis rebus amicissimos, magnis praemiis pollicitationibusque propositis pro perfugis speculandi gratia in castra Caesaris mittunt. Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret vera sine periculo proloqui. Potestate facta 'saepenumero' inquiunt 'imperator, complures Gaetuli qui sumus clientes C. Marii et propemodum omnes cives Romani, qui sunt in legione IIII et VI, ad te voluimus in tuaque praesidia confugere. Sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur. Nunc data facultate pro speculatoribus missi ab Scipione ad te cupidissime venimus ut perspiceremus, numquae fossae aut insidiae elephantis ante castra portasque valli factae essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus.' qui collaudati a Caesare stipendioque donati ad reliquos perfugas deducuntur. Quorum orationem celeriter veritas comprobavit: namque postero die ex legionibus his quas Gaetuli nominarunt, milites legionarii complures ab Scipione in castra Caesaris perfugerunt.

[36] Dum haec ad Ruspinam geruntur, M. Cato qui Uticae praeerat, dilectus cotidie libertinorum Afrorum, servorum denique et cuiusquemodi generis hominum qui modo per aetatem arma ferre poterant, habere atque sub manum Scipioni in castra submittere non intermittit. Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, quantaque copia frumenti aput se sit docent, simulque orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et frumentum et copiae suae conserventur. Quibus Caesar in praesentia gratias egit praesidiumque brevi tempore se missurum dixit cohortatusque ad suos cives iubet proficisci. P. Sittius interim cum copiis Numidiae fines ingressus castellum in montis loco munito locatum, in quod Iuba belli gerendi gratia et frumentum et res ceteras quae ad bellum usui solent esse comportaverat, vi expugnando est potitus.

[37] Caesar postquam legionibus veteranis duabus equitatu levique armatura copias suas ex secundo commeatu auxerat, naves exoneratas statim iubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci; ipse VI Kal. Febr. circiter vigilia prima imperat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent. Itaque omnibus insciis neque suspicantibus vigilia tertia iubet omnes legiones extra castra educi atque se consequi ad oppidum Ruspinam versus, in quo ipse praesidium habuit et quod primum ad amicitiam eius accessit. Inde parvulam proclivitatem degressus sinistra parte campi propter mare legiones ducit. Hic campus mirabili planitie patet milia passuum XV; quem iugum cingens a mari ortum neque ita praealtum velut theatri efficit speciem. In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.

[38] Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat, usque ad eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri. Quod postquam Scipio Labienusque animadverterant, equitatu omni ex castris educto acieque equestri instructa a suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur pedestremque copiam in secunda acie minus passus CCCC a suis castris constituunt.

[39] Caesar in opere milites adhortari neque adversariorum copiis moveri. Iam cum non amplius passus md inter hostium aciem suasque munitiones esse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere et necesse haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere accurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet levis armaturae paucos consequi subsidio. Qui missi celeriter Numidas adorti partim vivos capiunt, nonnullos equites fugientes convulneraverunt locumque sunt potiti. Postquam id Labienus animadvertit, quo celerius iis auxilium ferret, ex acie instructa equitatus sui prope totum dextrum cornu avertit atque suis fugientibus suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar conspexit, Labienum ab suis copiis longius iam abscessisse, equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes immisit.

[40] Erat in eo campo ubi ea res gerebatur, villa permagna turribus IIII exstructa. Quae Labieni prospectum impediebat ne posset animum advertere ab equitatu Caesaris se intercludi. Itaque non prius vidit turmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit. Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit. Galli Germanique qui restiterant, ex superiore loco et post tergum circumventi fortiterque resistentes conciduntur universi. Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animum adverterunt, metu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt. Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset, campo purgato animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorumque qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio pollicitationibus adducti ad eum se contulerant, nonnulli qui ex Curionis proelio capti conservatique parem gratiam in fide praebenda praestare voluerant. Horum corpora mirifica specie amplitudineque caesa toto campo ac prostrata diverse iacebant.

[41] His rebus gestis Caesar postero die ex omnibus praesidiis cohortes eduxit atque omnes suas copias in campo instruxit. Scipio suis male acceptis occisis convulneratisque intra suas continere se munitiones coepit. Caesar instructa acie secundum infimas iugi radices propius munitiones leniter accessit. Iamque minus mille passus ab oppido Uzitta quod Scipio tenebat aberant legiones Iulianae, cum Scipio veritus ne oppidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus sublevari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis quadruplici acie instructa, ex instituto suo prima equestri turmatim derecta elephantisque turritis interpositis armatisque, suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar animadvertit, arbitratus Scipionem ad dimicandum paratum ad se certo animo venire, in eo loco quo paulo ante commemoravi, ante oppidum constitit suamque aciem mediam eo oppido texit, dextrum sinistrumque cornu, ubi elephanti erant, in conspectu patenti adversariorum constituit.

[42] Cum iam prope solis occasum Caesar exspectavisset neque ex eo loco quo constiterat Scipionem progredi propius se animadvertisset locoque se magis defendere, si res coegisset, quam in campo comminus consistere audere, non est visa ratio propius accedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognoverat, hostesque mediam aciem suam oppido texisse et sibi difficile factu esse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in acie in cornu dextro ac sinistro ex iniquiore loce pugnare, praesertim cum milites a mane diei ieiuni sub armis stetissent defatigati. Itaque reductis suis copiis in castra postero die propius eorum aciem instituit exporrigere munitiones.

[43] Interim Considius qui Acyllam + et VIII cohortibus stipendiariis + Numidis Gaetulisque obsidebat, ubi C. Messius + qui + cohortibus praeerat, diu multumque expertus magnisque operibus saepe admotis et his ab oppidanis incensis cum proficeret nihil, subito nuntio de equestri proelio adlato commotus, frumento cuius in castris copiam habuerat incenso, vino oleo ceterisque rebus quae ad victum parari solent corruptis Acyllam quam obsidebat deseruit atque itinere per regnum Iubae facto copias cum Scipione partitus Hadrumetum se recepit.

[44] Interea ex secundo commeatu quem a Sicilia miserat Alienus, navis una, in qua fuerat Q. Cominius et L. Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum erravisset delataque esset vento ad Thapson, a Vergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et ad Scipionem adducta. Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M. Octavi est capta, in quo milites veterani cum uno centurione et nonnulli tirones fuerunt; quos Varus adservatos sine contumelia deducendos curavit ad Scipionem. Qui postquam ad eum pervenerunt et ante suggestum eius constiterunt, 'non vestra' inquit 'sponte vos certo scio, sed illius scelerati vestri imperatoris impulsu et imperio coactos cives et optimum quemque nefarie consectari. Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare. Quapropter quid sentiatis proloquimini.'

[45] Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum iri, potestatem eis dicundi fecit. Ex eis centurio legionis xiv 'pro tuo' inquit 'summo beneficio Scipio, tibi gratias ago--non enim imperatorem te appello--quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adiungeretur. Egone contra Caesarem imperatorem meum apud quem ordinem duxi, eiusque exercitum pro cuius dignitate victoriaque amplius + XXXVI annos + depugnavi, adversus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copias contendas, si minus antea expertus es, licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam quam putas esse firmissimam, et constitue contra me; ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate, non amplius X sumam. Tunc ex virtute nostra intelleges, quid ex tuis copiis sperare debeas.'

[46] Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni. 'ab ducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos.' sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.

[47] Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu. Namque vergiliarum signo confecto circiter vigilia secunda noctis nimbus cum saxea grandine subito est exortus ingens. Ad hoc autem incommodum accesserat quod Caesar non more superiorum temporum in hibernis exercitum continebat, sed in tertio quartoque die procedendo propiusque hostem accedendo castra communibat, opereque faciendo milites se circumspiciendi non habebant facultatem. Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum militem et arma nec vas nec mancipium neque ullam rem quae usu militi esse consuevit in naves imponi pateretur. In Africa autem non modo sibi quicquam non adquisierant aut paraverant, sed etiam propter annonae caritatem ante parta consumpserant. Quibus rebus attenuati oppido perquam pauci sub pellibus adquiescebant; reliqui ex vestimentis tentoriolis factis atque harundinibus storiisque contextis permanebant. Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant. Eadem nocte V legionis pilorum acumina sua sponte arserunt.

[48] Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus evocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto, ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitu Scipionis ac terrorem Caesaris, cum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis peditibusque levis armaturae grandi numero, elephantis XXX egressus e regno ad Scipionem est profectus. Postquam ad eum pervenit, castris regiis seorsum positis cum eis copiis quas commemoravi haud ita longe ab Scipione consedit.--erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante adventum Iubae commovebatur. Postquam vero castra castris contulit, despectis eius copiis omnem timorem deponit. Ita quam antea absens habuerat auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat.--Quo facto cuivis facile fuit intellectu Scipioni additum animum fiduciamque regis adventu. Nam postero die universas suas regisque copias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuit instruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud ita diu commoratus se recepit in castra.

[49] Caesar postquam animadvertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia convenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum cum copiis progredi coepit et brachia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit. Adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occupaverant atque ita longius sibi progrediendi eripuerunt facultatem. Eiusdem collis occupandi [gratia] Labienus consilium ceperat et quo propiore loco fuerat, eo celerius occurrerat.

[50] Erat convallis satis magna latitudine, altitudine praerupta, crebris locis speluncae in modum subrutis, quae erat transgredienda Caesari antequam ad eum collem quem capere volebat perveniretur. ultraque eam convallem olivetum vetus crebris arboribus condensum. Hic cum Labienus animadvertisset Caesarem si vellet eum locum occupare, prius necesse [esse] convallem olivetumque transgredi, eorum locorum peritus in insidiis cum parte equitatus levique armatura consedit et praeterea post + montem collesque + [Caesari se subito ostenderet] equites in occulto collocaverat, ut cum ipse ex improviso legionarios adortus esset, ex colle se equitatus ostenderet, ut re duplici perturbatus Caesar eiusque exercitus neque retro regrediundi neque ultra procedendi oblata facultate circumventus concideretur. Caesar postquam equitatu ante praemisso inscius insidiarum cum ad eum locum venisset, adversarii sive obliti praeceptorum Labieni sive veriti ne in fossa ab equitibus opprimerentur, rari ac singuli de rupe prodire et summa petere collis. Quos Caesaris equites consecuti partim interfecerunt, partim vivorum sunt potiti. Deinde protinus collem petere contenderunt atque eum decusso Labieni praesidio celeriter occupaverunt. Labienus cum parte equitum vix fuga sibi peperit salutem.

[51] Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra munivit. Deinde ab suis maximis castris per medium campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipione, duo brachia instituit ducere et ita derigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi convenirent. Id hac ratione opus instruebat, ut cum propius oppidum copias admovisset oppugnareque coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne ab equitatus multitudine circumventus ab oppugnatione deterreretur, praeterea quo facilius colloquia fiere possent, et siqui perfugere vellent, id quod antea saepe accidebat magno cum eorum periculo, tum facile et sine periculo fieret. Voluit etiam experiri, cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. Accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri [complures] poterant: aquatione enim longa et angusta utebantur. Dum haec opera quae ante dixi fiebant a legionibus, interim pars acie ante opus instructa sub hoste stabat; equites barbari levisque armaturae proeliis minutis comminus dimicabant.

[52] Caesar ab eo opere cum iam sub vesperum copias in castra reduceret, magno incursu cum omni equitatu levique armatura Iuba Scipio Labienus in legionarios impetum fecerunt. Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt. Quae res aliter adversariis cecidit: namque Caesar ex medio itinere copiis reductis equitibus suis auxilium tulit; equites autem adventu legionum animo addito conversis equis in Numidas cupide insequentes dispersosque impetum fecerunt atque eos convulneratos usque in castra regia reppulerunt multosque ex his interfecerunt. Quodni in noctem proelium esset coniectum pulvisque vento elatus omnium prospectu offecisset, Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris venissent, equitatusque cum levi armatura funditus ad internecionem deletus esset. Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire. Itemque equites Curioniani diffisi Scipioni eiusque copiis complures se eodem conferebant.

[53] Dum haec circum Uzittam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae, X et VIIII, ex Sicilia navibus onerariis profectae, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati naves Caesarianas quae in statione apud Thapsum stabant, veriti ne in adversariorum ut insidiandi gratia ibi commorantium classem inciderent imprudentes, vela in altum dederunt ac diu multumque iactati tandem multis post diebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perveniunt.

[54] Quibus legionibus eitis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus, quod C. Avienus tribunus militum X legionis navem [ex] commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque 'Maxime vellem' inquit 'homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent. Sed quoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se gerant, egomet ipse documentum more militari constituam. C. Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentaque in naves imposuisti tuaque opera militibus tempore necessario res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo. Itemque te Aule Fontei, quod tribunus militum seditiosus malusque civis fuisti, te ab exercitu dimitto. Tite Saliene M. Tiro C. Clusinas, cum ordines in meo exercitu beneficio, non virtute [sitis] consecuti ita vos gesseritis ut neque bello fortes neque pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisque militibus adversum vestrum imperatorem quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, indignos vos esse arbitror qui in meo exercitu ordines ducatis, missosque facio et quantum pote abesse ex Africa iubeo.' Itaque traditos centurionibus et singulis non amplius singulos additos servos in navem imponendos separatim curavit.

[55] Gaetuli interim perfugae quos cum litteris mandatisque a Caesare missos supra docuimus, ad suos cives perveniunt. Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis Iuba distentus triplici bello necessitateque coactus de suis copiis quas contra Caesarem adduxerat, sex cohortes in fines regni sui mittit quae essent praesidio contra Gaetulos.

[56] Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppido adigi non posset, castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit. Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se colloquebantur. Quae res quid utilitatis haberet, Caesarem non fallebat. Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime locum Uzittae locata.

[57] Quod postquam Scipio quique cum eo erant cognoverunt, cum commoti ex tali incommodo essent, fere per id tempus M. Aquinium cum C. Saserna colloquentem viderunt. Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum adversariis colloqui. Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna 'vetat te rex colloqui'. Quo nuntio perterritus discessit et dicto audiens fuit regi. Usu venisse hoc civi Romano et ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis civibus incolumem reverti malle! Atque etiam [et] superbius Iubae factum non in M. Aquinium hominem novum parvumque senatorem, sed in Scipionem hominem illa familia dignitate honoribus praestantem. Namque cum Scipio sagulo purpureo ante regis adventum uti solitus esset, dicitur Iuba cum eo egisse, non oportere illum eodem [uti] vestitu atque ipse uteretur. Itaque factum est ut Scipio ad album sese vestitum transferret et Iubae homini superbissimo ineptissimoque obtemperaret.

[58] Postero die universas omnium copias de castris omnibus educunt et supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem constituunt atque ibi consistunt. Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros. Equo circumvectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur. Ipse enim a suis munitionibus longius non sine ratione [non] procedebat, quod in oppido Uzittae quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes armatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu erat oppositum, verebaturque ne si praetergressus esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum adorti conciderent. Praeterea haec quoque eum causa tardavit, quod erat locus quidam perimpeditus ante aciem Scipionis quem suis impedimento ad ultro occurrendum fore existimabat.

[59] Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem derexit: collocarat in fronte suas et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis militibus videretur [in cornibus autem duplex esse existimabatur]. Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas leves Numidasque auxiliares substituerat. Equitatum frenatum universum in suo dextro cornu disposuerat: sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus explicandi. Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret. Haec fuit ratio Scipionis eo die proeliandi.

[60] Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata: ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perveniam, habuit legionem X et VIIII in sinistro cornu, XXV XXVIII XIII XIV XXVIIII XXVI in media acie. + Fere ipsum dextrum cornu secundam autem aciem fere in earum legionum parte + cohortium collocaverat, praeterea ex tironum adiecerat paucas. Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita collocaverat uti sinistrum suum cornu esset triplex. Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat. Sagittarios varie passimque locis certis maximeque in cornibus collocaverat.

[61] Sic utrorumque excercitus instructi non plus passum CCC interiecto spatio, quod forsitan ante id tempus acciderit numquam quin dimicaretur, a mane usque ad horam X die perstiterunt. Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere: cum subito pars equitatus Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt levique armatura deserta [ac] convulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt. Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus in castra nocte copias reduxit. Quod proprium gaudium bellantibus Fortuna tribuere non decrevit. Namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex improviso adorti circiter centum partim occiderunt, partim vivorum potiti sunt. Caesar interim cotidie legiones in campum deducere atque opus facere vallumque et fossam per medium campum ducere adversariorumque excursionibus [iter] officere non intermittit. Scipio item munitiones contra facere et ne iugo a Caesare excluderetur adproperare, ita ut duces utrique et in operibus occupati essent, et nihilo minus equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant.

[62] Interim Varus classem quam antea Uticae hiemis gratia subduxerat, cognito legionis + VII et VIIII + ex Sicilia adventu celeriter deducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica progressus Hadrumetum cum lv navibus pervenit. Cuius adventus inscius Caesar Lucium Cispium cum classe XXVII navium ad Thapsum versus in stationem praesidii gratia commeatus sui mittit itemque Quintum Aquilam cum XIII navibus longis Hadrumetum eadem de causa praemittit. Cispius quo erat missus celeriter pervenit, Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu removit. Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore vagantibus, partim in oppidum victus sui mercandi gratia progressis vacua a defensoribus stabat. Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus naves onerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.

[63] Caesar interim celeriter per nuntios in castris, cum opera circumiret, certior factus, quae aberant a portu milia passuum vi, equo admisso omissis omnibus rebus celeriter pervenit Leptim ibique hortatur omnes ut se naves consequerentur; [postea] ipse parvolum navigiolum conscendit, in cursu Aquilam multitudine navium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit. Interim Varus celeritate Caesaris audaciaque commotus cum universa classe conversis navibus Hadrumetum versus fugere contendit. Quem Caesar in milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea nave captis triremem hostium proximam quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit. Reliquae naves hostium promunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se universae contulerunt. Caesar eodem vento promunturium superare non potuit atque in salo in ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetum accedit ibique navibus onerariis quae erant extra cothonem incensis omnibusque reliquis ab eis aut subductis aut in cothonem compulsis paulisper commoratus, si forte vellent classe dimicare, rursus se recepit in castra.

[64] In ea nave captus est P. Vestrius eques Romanus et P. Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat; quem ob periurium perfidiamque Caesar iussit necari. P. Vestrio autem quod eius frater Romae pecuniam imperatam numeraverat, et quod ipse suam causam probaverat Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse servatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignovit.

[65] Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant. Qua de re Caesar per indicem certior factus tertia vigilia legiones duas cum equitatu mittit a castris suis milia passuum X atque inde magno numero frumenti onustos recipit in castra. Quibus rebus cognitis Labienus progressus a suis castris milia passuum VII per iugum et collem per quem Caesar pridie iter fecerat, ibi castra duarum legionum facit atque ipse cotidie existimans Caesarem eadem saepe frumentandi gratia commeaturum cum magno equitatu levique armatura insidiaturus locis idoneis considit.

[66] Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucos dies ibi commoratus, dum hostes cotidiano instituto saepe idem faciendo in neglegentiam adducerentur, subito mane imperat porta decumana legiones se + VIII + veteranas cum parte equitatus sequi atque equitibus praemissis neque opinantes insidiatores subito in convallibus latentes [ex] levi armatura concidit circiter D, reliquos in fugam turpissimam coniecit. Interim Labienus cum universo equitatu fugientibus suis suppetias occurrit. Cuius vim multitudinis cum equites pauci Caesariani iam sustinere non possent, Caesar instructas legiones hostium copiis ostendit. Quo facto perterrito Labieno ac retardato suos equites recepit incolumes. Postero die Iuba Numidas eos qui loco amisso fuga se receperant in castra, in cruce omnes suffixit.

[67] Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum. Ibi in campo castris unis positis ipse frumentatum circum villas cum parte exercitus profectus magno invento hordei olei vini fici numero, pauco tritici, atque recreato exercitu redit in castra. Scipio interim cognito Caesaris discessu cum universis copiis per iugum Caesarem subsequi coepit atque ab eius castris milia passuum VI longe trinis castris dispertitis copiis consedit.

[68] Oppidum erat Zeta quod aberat a Scipione milia passuum X, ad eius regionem et partem castrorum collocatum, a Caesare autem diversum ac remotum, quod erat ab eo longe milia passuum XIIII. Huc Scipio legiones duas frumentandi gratia misit. Quod postquam Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in collem ac tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur. Legiones Scipionis comperit longius in agris frumentari, et cum eo contendere conaretur, animadvertit copias hostium his legionibus occurrere suppetias. Quae res eius impetum retardavit. Itaque capto C. ~biocio Regino equite Romano Scipionis familiarissimo qui ei oppido praeerat, et P. Atrio equite Romano de conventu Uticensi, et camelis XXII regis abductis, praesidio ibi cum Oppio legato relicto ipse se recipere coepit ad castra.

[69] Cum iam non longe a castris Scipionis abesset, quae eum necesse erat praetergredi, Labienus Afraniusque cum omni equitatu levique armatura ex insidiis adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex collibus proximis exsistunt. Quod postquam Caesar animum advertit, equitibus suis hostium vi oppositis sarcinas legionarios in acervum iubet comportare atque celeriter signa hostibus inferre. Quod postquam coeptum est fieri, primo impetu legionum equitatus et levis armatura hostium nullo negotio loco pulsa et deiecta est de colle. Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant. Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.

[70] Cum iam ad solis occasum esset, et non totos C passus in horis IIII esset progressus, equitatu suo propter equorum interitum extremo agmine remoto legiones in vicem ad extremum agmen evocabat. Ita vim hostium placide leniterque procedens per legionarium militem commodius sustinebat. Interim equitum Numidarum copiae dextra sinistraque per colles praecurrere coronaeque in modum cingere multitudine sua Caesaris copias, pars agmen extremum insequi. Caesaris interim non amplius III aut IIII milites veterani si se convertissent et pila viribus contorta in Numidas infestos coniecissent, amplius duum milium numero ad unum terga vertebant ac rursus ad aciem passim conversis equis se colligebant atque in spatio consequebantur et iacula in legionarios coiciebant. Ita Caesar modo procedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora prima omnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit. Labienus circiter CCC amissis, multis vulneratis ac defessis, instando omnibus ad suos se recepit. Scipio interim legiones productas cum elephantis quos ante castra in acie terroris gratia in conspectu Caesaris collocaverat, reducit in castra.

[71] Caesar contra eiusmodi hostium genera copias suas non ut imperator exercitum veteranum victoremque maximis rebus gestis, sed ut lanista tirones gladiatores condocefacere: quot pedes se reciperent ab hoste et quemadmodum obversi adversariis et in quantulo spatio resisterent, modo procurrerent modo recederent comminarenturque impetum, ac prope quo loco et quemadmodum tela mitterent praecipere. Mirifice enim hostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter velocitatem: gravis enim armaturae miles simulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile vitabant.

[72] Quibus ex rebus Caesar vehementer commovebatur, quod quotienscumque proelium erat commissum, equitatu suo sine legionario milite hostium equitatui levique armaturae eorum nullo modo par esse poterat. Sollicitabatur autem his rebus, quod nondum legiones hostium cognoverat, et quonam modo sustinere se posset ab eorum equitatu levique armatura, quae erant mirifica, si legiones quoque accessissent. Accedebat etiam haec causa quod elephantorum magnitudo multitudoque militum animos detinebat in terrore. Cui uni rei tamen invenerat remedium. Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur; praeterea ut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine capta earum non reformidarent. Quibus ex rebus largiter erat consecutus. Nam et milites bestias manibus pertractabant earumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.

[73] Ob has causas quas supra commemoravi solli citabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat. Neque mirum: copias enim habebat in Gallia bellare consuetas locis campestribus et contra Gallos homines apertos minimeque insidiosos, qui per virtutem, non per dolum dimicare consuerunt; tum autem erat ei laborandum ut consuefaceret milites hostium dolos insidias artificia cognoscere, et quid sequi, quid vitare conveniret. Itaque quo haec celerius conciperent, dabat operam ut legiones non in uno loco contineret, sed per causam frumentandi huc atque illuc rapsaret, ideo quod hostium copias ab se suisque vestigium non discessuras existimabat. Atque post diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum. Postquam eos abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra.

[74] Legati interim ex oppido Vaga quod finitimum fuit Zetae, cuius Caesarem potitum esse demonstravimus, veniunt. Petunt obsecrant ut sibi praesidium mittat: se res complures quae utiles bello sint administraturos. Per id tempus + deorum voluntate studioque erga Caesarem transfuga suos cives facit certiores + Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo perveniret, ad oppidum adcucurrisse atque advenientem multitudine circumdata eo potitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum diripiendum delendumque militibus.

[75] Caesar interim lustrato exercitu a. d. XII Kal. April. postero die productis universis copiis processus ab suis castris milia passuum V, a Scipionis circiter duum milium interiecto spatio, in acie constitit. Postquam satis diu adversarios ab se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit copias posteroque die castra movet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportaverat, ire contendit. Quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique armatura agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse. Quae res Caesarem non fefellerat: namque expeditos ex singulis legionibus trecenos milites esse iusserat. Itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorum suppetias mittit. Tum Labienus conversis equis signorum conspectu perterritus turpissime fugere contendit. Multis eius occisis, compluribus vulneratis milites legionarii ad sua se recipiunt signa atque iter inceptum ire coeperunt. Labienus per iugum summum collis dextrorsus procul subsequi non destitit.

[76] Postquam Caesar ad oppidum Sassuram venit, inspectantibus adversariis interfecto praesidio Scipionis, cum suis auxilium ferre non auderent, fortiter repugnante P. Cornelio evocato Scipionis qui ibi praeerat atque a multitudine circumvento interfectoque oppido potitur atque ibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram pervenit. In quo Considius per id tempus fuerat cum grandi praesidio cohorteque sua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia passuum IIII ad aquam facit castra atque inde quarta vigilia egressus redit rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat. Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias reducit.

[77] Thabenenses interim qui sub dicione et potestate Iubae esse consuessent in extrema eius regni regione maritima locati, interfecto regio praesidio legatos ad Caesarem mittunt, rem [male] gestam docent, petunt orantque ut suis fortunis populus Romanus quod bene meriti essent, auxilium ferret. Caesar eorum consilio probato Marcium Crispum tribus cum cohortibus et sagittariis tormentisque compluribus praesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibus milites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis non potuerant ante transire in Africam, ad milia IIII, equites CCCC, funditores sagittariique mille uno commeatu Caesari occurrerunt. Itaque cum his copiis et omnibus legionibus eductis, sicut erat instructus, V[III] milibus passuum ab suis castris, ab Scipionis vero II passuum longe constitit in campo.

[78] Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre circiter II milium numero habere consuerat. Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit. Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem levemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit. Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare. Quod ubi Caesar animadvertit, CCC quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat, iubet equitatui succurrere. Labienus interim suis equitibus auxilia equestria submittere sauciisque ac defatigatis integros recentioribusque viribus equites subministrare. Postquam equites Iuliani CCCC vim hostium ad IIII milia numero sustinere non poterant et ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter occurrerent. Quo facto sui sublati universi in hostes impressione facta in fugam adversarios dederunt; multis occisis, compluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in horam X commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit omnibus incolumibus. In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.

[79] Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr. tertia vigilia egressus, ab Aggar XVI milia nocte progressus, ad Thapsum ubi Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare, hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent. Scipio interim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.

[80] Erat stagnum salinarum inter quod et mare angustiae quaedam non amplius mille et D passus intererant; quas Scipio intrare et Thapsitanis auxilium ferre conabatur. Quod futurum Caesarem non fefellerat. Namque pridie in eo loco castello munito ibique III . . . praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit. Scipio interim exclusus ab incepto itinere supra stagnum postero die et nocte confecta caelo albente non longe a castris praesidioque quod supra commemoravi md passibus ad mare versus consedit et castra munire coepit. Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpelli signumque suum observare, quo signo dato subito clamore facto ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.

[81] Quo postquam Caesar pervenit et animadvertit aciem pro vallo Scipionis [contra] elephantis dextro sinistroque cornu collocatis, et nihilo minus partem militum castra non ignaviter munire, ipse acie triplici collocata, legione X + secundaque dextro cornu, VIII et VIIII sinistro oppositis, quinque legiones + in quarta acie ad ipsa cornua quinis cohortibus contra bestias collocatis, sagittariis funditoribus in utrisque cornibus dispositis, levique armatura inter equites interiecta, ipse pedibus circum milites concursans virtutesque veteranorum proeliaque superiora commemorans blandeque appellans animos eorum excitabat. Tirones autem qui numquam in acie dimicassent, hortabatur ut veteranorum virtutem aemularentur eorumque famam locum nomen victoria parta cuperent possidere.

[82] Itaque in circumeundo exercitu animadvertit hostes circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire. Cum idem a pluribus animadverti coeptum esset, subito legati evocatique obsecrare Caesarem ne dubitaret signum dare: victoriam sibi propriam a dis immortalibus portendi. Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit. Quo facto ab universis cohortibus signa in hostem coepere inferri, cum centuriones pectore adverso resisterent vique continerent milites ne iniussu imperatoris concurrerent, nec quicquam proficerent.

[83] Quod postquam Caesar intellexit incitatis militum animis resisti nullo modo posse, signo Felicitatis dato equo admisso in hostem inter principes ire contendit. A dextro interim cornu funditores sagittariique concita tela in elephantos frequenter iniciunt. Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum plumbique + itata + perterritae sese convertere et suos post se frequentes stipatosque proterere et in portas valli semifactas ruere contendunt. Item Mauri equites qui in eodem cornu elephantis erant praesidio, deserti praecipites fugiunt. Ita celeriter bestiis circumitis legiones vallo hostium sunt potitae, et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra, unde pridie erant egressi, confugiunt.

[84] Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani V legionis. Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret. Quem postquam elephans ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit. Armatus qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus, caedere quantum viribus poterat non destitit. Quo dolore adductus elephans milite abiecto maximo cum stridore cursuque conversus ad reliquas bestias se recepit.

[85] Interim Thapso qui erant praesidio, ex oppido eruptionem porta maritima faciunt, et sive ut suis subsidio occurrerent, sive ut oppido deserto fuga salutem sibi parerent, egrediuntur, atque ita per mare umbilici fine ingressi terram petebant. Qui a servitiis puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt. Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti castris rursus sese defenderent ducemque aliquem requirerent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem gererent:--qui postquam animadverterunt neminem ibi esse praesidio, protinus armis abiectis in regia castra fugere contendunt. Quo postquam pervenerunt, ea quoque ab Iulianis teneri vident. Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt. Quibus miseris ea res parvo praesidio fuit. Namque milites veterani ira et dolore incensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci sed etiam ex suo exercitu inlustres urbanos quos auctores appellabant, compluris aut vulnerarunt aut interfecerunt; in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit; item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem accucurrisset, interfectus esset. Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne [a] militibus qui ex tanta victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur. Itaque ii omnes Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipse Caesare et a militibus deprecante uti eis parcerent, ad unum sunt interfecti.

[86] Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit. Id hoc consilio, si posset Vergilius quique cum eo obsidebantur, rei male gestae suorum indicio a pertinacia deduci. Deinde ipse Vergilium appellavit invitavitque ad deditionem suamque lenitatem et clementiam commemoravit. Quem postquam animadvertit responsum sibi non dare, ab oppido discessit. Postero die divina re facta contione advocata in conspectu oppidanorum milites collaudat totumque exercitum veteranum donavit, praemia fortissimo cuique ac bene merenti pro suggestu tribuit, ac statim inde digressus Rebilo proconsule cum III ad Thapsum legionibus et Cn. Domitio cum duabus Thysdrae ubi Considius praeerat ad obsidendum relictis, M. Messala Uticam ante praemisso cum equitatu, ipse eodem iter facere contendit.

[87] Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerant, cum Uticam versus iter facerent, perveniunt ad oppidum Paradae. ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio. Deinde protinus Uticam perveniunt. Superiore tempore M. Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat; senatum autem oppidi custodia tenebat. Eorum castra ei equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt. Itaque posteaquam castra non potuerant potiri, Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticenses interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt. Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit. Idem Sulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit.

[88] Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnes Cato convocatos una cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatus ut servitia manu mitterent oppidumque defenderent. Quorum cum partem adsentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navesque his attribuit, ut in quas quisque partes vellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari qui tum ei pro quaestore fuerat commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui cum anima nondum exspirata concidisset, [et] impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque volnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit. Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus munierat turribusque auxerat, sepultura adficiunt. Quo interfecto L. Caesar ut aliquid sibi ex ea re auxilii pararet convocato populo contione habita cohortatus omnes ut portae aperirentur: se in C. Caesaris clementia magnam spem habere. Itaque portis patefactis Utica egressus Caesari imperatori obviam proficiscitur. Messala, ut erat imperatum, Uticam pervenit omnibusque portis custodias ponit.

[89] Caesar interim ab Thapso progressus Ussetam pervenit, ubi Scipio magnum frumenti numerum armorum telorum ceterarumque rerum cum parvo praesidio habuerat. Id adveniens potitur, deinde Hadrumetum pervenit. Quo cum sine mora introisset, armis frumento pecuniaque considerata Q. Ligario C. Considio filio qui tum ibi fuerant vitam concessit. Deinde eodem die Hadrumeto egressus Livineio Regulo cum legione ibi relicto Uticam ire contendit. Cui in itinere fit obvius L. Caesar subitoque se ad genua proiecit vitamque sibi neque amplius quicquam deprecatur. Cui Caesar facile et pro natura sua et instituto concessit, item Caecinae, C. Ateio, P. Atrio, L. Cellae patri et filio, M. Eppio, M. Aquinio, Catonis filio Damasippique liberis ex sua consuetudine tribuit circiterque luminibus accensis Uticam pervenit atque extra oppidum ea nocte mansit.

[90] Postero die mane in oppidum introit contioneque advocata Uticenses incolas cohortatus gratias pro eorum erga se studio agit, cives autem Romanos negotiatores et eos qui inter CCC, pecunias contulerant Varo et Scipioni multis verbis accusat et de eorum sceleribus longiore habita oratione ad extremum ut sine metu prodirent edicit: se eis dumtaxat vitam concessurum; bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset. Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret. Itaque bis miliens sestertio his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo Romano solverent, nullo eorum recusante ac se eo demum die natos praedicantes laeti gratias agunt Caesari.

[91] Rex interim Iuba ut ex proelio fugerat, una cum Petreio interdiu in villis latitando tandem nocturnis itineribus confectis in regnum pervenit atque ad oppidum Zamam, ubi ipse domicilium coniuges liberosque habebat, quo ex cuncto regno omnem pecuniam carissimasque res comportaverat quodque inito bello operibus maximis muniverat, accedit. Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur. Postquam Iuba ante portas diu multumque primo minis pro imperio egisset cum Zamensibus, dein cum se parum proficere intellexisset, precibus orasset uti se ad suos deos penates admitterent, ubi eos perstare in sententia animadvertit nec minis nec precibus suis moveri quo magis se reciperent, tertio petit ab eis, ut sibi coniuges liberosque redderent ut secum eos asportaret. Postquam sibi nihil omnino oppidanos responsum reddere animadvertit, nulla re ab his impetrata ab Zama discedit atque ad villam suam cum M. Petreio paucisque equitibus confert se.

[92] Zamenses interim legatos de his rebus ad Caesarem Uticam mittunt, petuntque ab eo uti antequam rex manum colligeret seseque oppugnaret, sibi auxilium mitteret: se tamen paratos esse, sibi quoad vita suppeteret, oppidum seque ei reservare. Legatos collaudatos Caesar domum iubet antecedere ac suum adventum praenuntiare. Ipse postero die Utica egressus cum equitatu in regnum ire contendit. Interim in itinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem veniunt orantque ut sibi ignoscat. Quibus supplicibus venia data Zamam perveniunt. Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum omnes regni equites Zamam perveniunt ad Caesarem ab eoque sunt metu periculoque liberati.

[93] Dum haec utrobique geruntur, Considius qui Thysdrae cum familia sua gladiatoria manu Gaetulisque praeerat, cognita caede suorum Domitiique et legionum adventu perterritus desperata salute oppidum deserit seque clam cum paucis barbaris pecunia onustus subducit atque in regnum fugere contendit. Quem Gaetuli sui comites in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partes conferunt. C. Interim Vergilius postquam terra marique clausus se nihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M. Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a C. Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.

[94] Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus desperata salute, cum iam cenatus esset, cum Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit. Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret, idque obtinuit.

[95] P. Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant, iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille. Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis vivos capit. Paucis post diebus dissensione in exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur; Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omnia concessit.

[96] Scipio interim cum Damasippo et Torquato et Plaetorio Rustiano navibus longis diu multumque iactati cum Hispaniam peterent, ad Hipponem Regium deferuntur, ubi classis P. Sitti ad id tempus erat. A qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominavi interiit.

[97] Caesar interim Zamae auctione regia facta bonisque eorum venditis qui cives Romani contra populum Romanum arma tulerant, praemiisque Zamensibus qui de rege excludendo consilium ceperant tributis, vectigalibusque regiis irrogatis ex regnoque provincia facta atque ibique Sallustio pro consule cum imperio relicto ipse Zama egressus Uticam se recepit. Ibi bonis venditis eorum qui sub Iuba Petreioque ordines duxerant, Thapsitanis HS XX, conventui eorum HS XXX, itemque Hadrumetinis HS XXX, conventui eorum HS L multae nomine imponit; civitates bonaque eorum ab omni iniuria rapinisque defendit. Leptitanos quorum superioribus annis bona Iuba diripuerat, et ad senatum questi per legatos atque arbitris a senatu datis sua receperant, XXX centenis milibus pondo olei in annos singulos multat, ideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iuba inierant eumque armis militibus pecunia iuverant. Thysdritanos propter humilitatem civitatis certo numero frumenti multat.

[98] His rebus gestis Idibus Iun. Uticae classem conscendit et post diem tertium Caralis in Sardiniam pervenit. Ibi Sulcitanos quod Nasidium eiusque classem receperant copiisque iuverant, HS C multat et pro decumis octavas pendere iubet bonaque paucorum vendit et ante diem IIII Kal. Quint. navis conscendit et a Caralibus secundum terram provectus duodetricensimo die, ideo quod tempestatibus in portibus cohibebatur, ad urbem Romam venit.

ÍNDICE